AUCTORE
このHTMLは、トマス・アクィナス『存在者と本質について(De ente et essentia)』(ラテン語、1252年〜1256年頃成立)のラテン語本文を掲載したものです。
底本:Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici Ordinis Praedicatorum Opera Omnia, t. 16: Opuscula theologica et philosophica, Vol. I(Parmae: Typis Petri Fiaccadori, 1864年)所収 Opusculum XXVI. De ente et essentia(pp. 330–337)。Internet Archive(トロント大学 Pontifical Institute of Mediaeval Studies 図書館蔵書のデジタル化)で全文公開
現行テキストは、その底本をもとに書き起こしたものです。正確な語句や頁付けなど、正確さ・厳密さが必要な場合は、必ず原資料で確認してください。
目次から各項目へジャンプできます。目次へ戻るときは「↑ 目次」またはブラウザの戻るを使ってください。「底本頁」ボタンで底本のページ番号を表示できます。
知の地図シリーズ / 古典書房
Quia parvus error in principio magnus est in fine, secundum Philosophum in 1 de Caelo et Mundo, ens autem et essentia sunt quae primo intellectu concipiuntur, ut dicit Avicenna in 5 Metaphys., ideo primo, ne ex eorum ignorantia errare contingat, ad horum difficultatem aperiendam dicendum est quid nomine essentiae et entis significetur, et quomodo in diversis inveniantur, et quomodo se habeant ad intentiones logicas, scilicet genera, species et differentias. Quia vero ex compositis cognitionem simplicium accipere debemus, et ex posterioribus devenire in priora, ut a facilioribus incipientibus convenientior fiat disciplina, ideo ex significatione entis ad significationem essentiae procedendum est.
Sciendum est quod, sicut Philosophus dicit in 5 Metaphys., ens per se dicitur dupliciter: Uno modo, quod dividitur per decem genera; alio modo, quod significat propositionum veritatem. Horum autem differentia est quia secundo modo potest dici ens omne illud de quo affirmativa propositio formari potest, etiamsi illud in re nihil ponat; per quem modum privationes et negationes entia dicuntur: dicimus enim quod affirmatio est opposita negationi, et quod caecitas est in oculo. Sed primo modo non potest dici aliquid quod sit ens, nisi quod in re aliquid ponat; unde primo modo caecitas et hujusmodi non sunt entia. Nomen igitur essentiae non sumitur ab ente secundo modo dicto; aliqua enim dicuntur hoc modo entia, quae essentiam non habent, ut patet in privationibus; sed sumitur essentia ab ente primo modo dicto. Unde Commentator, in eodem loco, dicit: «Ens primo modo dictum est quod significat substantiam rei.» Et quia, ut dictum est, ens hoc modo dividitur per decem genera, oportet quod essentia significet aliquid commune omnibus naturis per quas diversa entia in diversis generibus collocantur: sicut humanitas est essentia hominis, et sic de aliis. Et quia illud per quod res constituitur in proprio genere vel specie, est quod significamus per definitionem indicantem quid est res; inde est quod nomen essentiae a philosophis in nomen quidditatis mutatur; et hoc est quod Philosophus, in 7 Metaphys., frequenter nominat quod quid erat esse, idest hoc per quod aliquid habet esse quid. Dicitur etiam forma, secundum quod per formam significatur perfectio vel certitudo uniuscujusque rei, sicut dicit Avicenna in 2 Metaph. Hoc etiam alio nomine natura dicitur, accipiendo naturam secundum primum modum illorum quatuor modorum quos Boetius, de duabus Naturis, assignat, secundum scilicet quod natura dicitur esse illud quod quocumque modo intellectu capi potest; non enim res intelligibilis est nisi per suam definitionem et essentiam: et sic etiam dicit Philosophus in 4 Metaphys., quod omnis substantia est natura. Nomen autem naturae hoc modo sumptae videtur significare essentiam rei secundum quod habet ordinem vel ordinationem ad propriam operationem rei, cum nulla res propria destituatur operatione. Quidditatis vero nomen sumitur ex hoc quod per definitionem significatur; sed essentia dicitur secundum quod per eam et in ea res habet esse.
Sed quia ens absolute et primo dicitur de substantiis, et posterius secundum quid de accidentibus, inde est quod essentia proprie et vere est in substantiis sed in accidentibus est quodammodo et secundum quid. Substantiarum vero quaedam sunt simplices et quaedam compositae, et in utrisque est essentia; sed in simplicibus veriori et nobiliori modo. Secundum etiam quod habent esse nobilius, sunt etiam causa eorum quae composita sunt, ad minus substantia prima et simplex quae Deus est. Sed quia illarum substantiarum essentiae nobis magis occultae, ideo ab essentiis compositorum incipiendum est, ut a facilioribus convenientior fiat disciplina. In substantiis igitur compositis forma et materia notae sunt, ut in homine anima et corpus. Non autem potest dici quod alterum eorum tantum dicatur essentia. Quod enim materia sola non sit essentia, planum est, quia res per suam essentiam cognoscibilis est et in specie ordinatur vel in genere; materia autem non est cognitionis principium, nec secundum eam aliquid ad speciem vel ad genus determinatur, sed secundum id solum quo in actu aliquid est. Neque etiam forma tantum substantiae compositae essentia dici potest, quamvis quidam hoc asserere conentur. Ex his enim quae dicta sunt patet quod essentia est id quod per definitionem rei significatur; definitio autem substantiarum naturalium non tantum formam, sed et materiam continet; aliter enim definitiones naturales et mathematicae non different. Nec etiam potest dici quod materia, in definitione substantiae naturalis, ponatur sicut additum essentiae ejus, vel (sicut) ens extra illam naturam vel essentiam ejus, quia hic modus proprius est accidentibus quae essentiam perfecte non habent; unde oportet quod in definitione sua substantiam vel subjectum recipiant, quod est extra genus eorum. Patet ergo quod essentia comprehendit materiam et formam. Non etiam potest dici quod essentia significet relationem quae est inter materiam et formam vel aliquid superadditum illis, quia hoc de necessitate esset accidens extraneum a re, nec per eam res cognosceretur: quae omnia essentiae conveniunt. Per formam enim, quae est actus materiae, materia efficitur ens actu et hoc aliquid; unde illud quod superadvenit non dat esse actu simpliciter materiae, sed esse actu tale, sicut accidentia faciunt; ut albedo facit actu album. Unde, quando talis forma acquiritur, non dicitur generari simpliciter, sed secundum quid.
Relinquitur ergo quod nomen essentiae in substantiis compositis, significat illud quod ex materia et forma compositum est. Et huic positioni consonat verbum Boetii, in comment. 1 Praedicam. Ousia enim apud Graecos, idem est quod essentia apud nos, ut ipsemet in 3 de duabus Naturis fatetur. Avicenna autem dicit quod quidditas substantiarum compositarum est ipsa compositio formae et materiae. Commentator autem dicit in 7 Metaphys.: «Natura quam habent species in rebus generabilibus est aliquod medium, idest compositum ex materia et forma.» Huic etiam ratio concordat, quia esse substantiae compositae non est tantum formae nec tantum materiae, sed ipsius compositi; essentia autem est secundum quam res dicitur esse. Unde oportet ut essentia qua res denominatur ens, non tantum sit forma nec tantum materia, sed utrumque, quamvis hujusmodi esse sive essentiae sola forma suo modo sit causa: sicut in aliis videmus, quae ex pluribus principiis constituuntur, quod res non denominantur ab altero illorum principiorum tantum, sed ab eo utrumque complectitur, ut patet in saporibus, quia ex actione calidi digerentis humidum causatur dulcedo: et quamvis hoc modo calor sit causa dulcedinis, non tamen denominatur corpus dulce a calore, sed a sapore qui calidum et humidum complectitur. Sed quia individuationis principium est materia, ex hoc forte videtur sequi quod essentia, quae complectitur in se simul et formam, sit tantum particularis et non universalis. Ex quo sequeretur universalia definitionem non habere, si essentia sit id quod per definitionem significatur. Et ideo sciendum est quod materia non quomodolibet accepta est principium individuationis, sed solum materia signata. Et dico materiam signatam quae sub certis dimensionibus consideratur. Haec autem materia in definitione hominis, inquantum homo, non ponitur; sed poneretur in definitione Socratis, si Socrates definitionem haberet: in definitione autem hominis ponitur materia non signata, non enim in definitione hominis ponitur hoc os et haec caro, sed os et caro absolute, quae sunt materia hominis non signata.
Patet ergo quod essentia hominis et Socratis non differunt nisi secundum signatum et non signatum: unde Commentator dicit in 8 Metaphys., quod Socrates non aliud est quam animalitas et rationalitas, quae sunt quidditas ejus; sicut etiam essentia generis et essentia speciei secundum signatum et non signatum different, quamvis alius modus designationis sit utrobique: quia designatio individui respectu speciei est per materiam determinatam dimensionibus, designatio autem speciei respectu generis est per differentiam constitutivam, quae ex forma rei sequitur. Haec autem determinatio vel designatio quae est in specie respectu generis, non est per aliquid in essentia speciei existens quod nullo modo in essentia generis sit; imo quidquid est in specie est etiam in genere, licet non determinatum. Si enim animal non esset totum quod est homo, sed pars ejus, non praedicaretur de eo, cum nulla pars integralis praedicetur de suo toto. Hoc autem quomodo contingat videri potest, si inspiciatur quomodo se habet corpus secundum quod ponitur pars animalis, et secundum quod ponitur genus. Non enim potest eo modo esse genus, quo est pars integralis. Hoc igitur nomen quod est corpus multipliciter accipi potest. Corpus enim, secundum quod est in genere substantiae, dicitur ex eo quod habet talem naturam, ut in eo possint designari tres dimensiones; ipsae enim tres dimensiones designatae sunt corpus, quod est in genere quantitatis. Contingit autem in rebus, ut quod habet unam perfectionem ad ulteriorem etiam perfectionem pertingat, sicut patet in homine, qui et naturam sensitivam habet et ulterius intellectivam. Similiter etiam et super hanc perfectionem, quae est habere talem formam, ut in ea possint tres dimensiones designari, potest alia perfectio adjungi, ut vita vel aliquid hujusmodi. Potest ergo hoc nomen corpus significare rem quandam, quae habet talem formam, ex qua sequitur in ipsa designabilitas trium dimensionum cum praecisione, ut scilicet ex illa forma nulla ulterior perfectio sequatur; sed si quid aliud superadditur, sit praeter significationem corporis sic dicti. Et hoc modo corpus erit integralis et materialis pars animalis, quia sic anima erit praeter id quod significatum est nomine corporis et erit superveniens ipsi corpori, ita quod ex ipsis duobus, scilicet anima et corpore, sicut ex partibus constituetur animal. Potest etiam hoc nomen corpus hoc modo accipi, ut significet rem quandam, quae habet talem formam, ex qua tres dimensiones possunt in ea designari, quaecumque forma sit illa, sive ex ea possit provenire aliqua ulterior perfectio sive non. Et hoc modo corpus erit genus animalis, quia in animali nihil est accipere quod non implicite in corpore continetur. Non enim anima est alia forma ab illa, per quam in re illa poterant designari tres dimensiones; et ideo, cum dicebatur quod corpus est quod habet talem formam, ex qua possunt designari tres dimensiones in eo, intelligebatur: quaecumque forma esset, sive anima, sive lapideitas, sive quaecumque alia forma; et sic forma animalis implicita in corpore sive in corporis essentia continetur, prout corpus est genus ejus. Et etiam talis est animalis habitudo ad hominem. Si enim animal nominaret tantum rem talem quae habet quamdam perfectionem ut possit sentire et moveri per principium in ipso existens cum praecisione alterius perfectionis, tunc quaecumque alia perfectio superveniret, se ad animal per modum actus partis et non sicut implicite contenta in ratione animalis, et animal non esset genus; sed est genus secundum quod significat rem quamdam ex cujus forma potest provenire sensus et motus, quaecumque sit illa forma; sive sit anima sensibilis tantum; sive sit anima sensibilis et rationalis simul. Sic igitur genus significat indeterminate id totum quod est in specie (non enim significat tantum materiam); similiter etiam differentia significat id totum quod est in specie et non tantum formam; etiam definitio significat totum et etiam species, sed diversimode: quia genus significat totum ut quod est materiale in re sine determinatione propriae formae; unde genus sumitur a materia, quamvis non sit materia. Unde patet quod corpus dicitur quod habet talem perfectionem ut possint in eo designari tres dimensiones; quae quidem perfectio est, ut materialis, se habens ad ulteriorem perfectionem. Differentia vero e converso est sicut quaedam determinatio a forma determinata sumpta, praeter hoc quod de intellectu primo sit materia determinata; ut patet cum dicitur animatum, scilicet illud quod habet animam, ut non determinatur quid sit, utrum corpus vel aliquid aliud. Unde dicit Avicenna quod genus non est in differentia sicut pars essentiae, sed solum ens extra quidditatem ejus; sicut etiam subjectum est de intellectu passionum; et ideo genus non praedicatur de differentia per se loquendo, ut dicit Aristoteles, in 5 de Anima et 4 Topic., nisi forte sicut subjectum praedicatur de passione. Sed definitio sive species comprehendit utrumque; scilicet determinatam materiam quam designat nomen generis, et determinatam formam quam designat nomen differentiae.
Et ex hoc patet ratio quare genus et species et differentia se habeant proportionaliter ad materiam, formam et compositum in natura, quamvis non sint idem cum illis; quia neque genus est materia, sed sumitur a materia ut significans totum, nec differentia est forma, sed sumitur a forma ut significans totum. Unde dicimus hominem esse animal rationale, et non animal et rationale, sicut dicimus eum esse ex anima et corpore. Ex corpore enim et anima dicitur esse homo, sicut ex duabus rebus quaedam tertia res constituta, quae neutra illarum est. Homo enim nec est anima neque corpus. Sed, si homo aliquo modo ex animali et rationali dicatur esse, non erit sicut res tertia ex duabus rebus, sed sicut intellectus tertius ex duobus intellectibus. Intellectus enim animalis est sine determinatione formae specialis naturam exprimens rei, ex eo quod est materiale respectu ultimae perfectionis. Intellectus autem hujus differentiae «rationalis» consistit in determinatione formae specialis; ex quibus duobus intellectibus constituitur intellectus speciei vel definitionis. Et ideo, sicut res constituta ex aliquibus non recipit praedicationem carum rerum ex quibus constituitur, ita nec intellectus recipit praedicationem eorum intellectuum ex quibus constituitur: non enim dicimus quod definitio sit genus vel differentia. Quamvis autem genus significet totam essentiam speciei, non tamen oportet ut diversarum specierum quarum est idem genus, sit una essentia; quia unitas generis ex ipsa indeterminatione vel indifferentia procedit: non autem ita quod id quod significatur per genus sit una natura numero in diversis speciebus, cui superveniat res alia quae sit differentia determinans ipsum, sicut forma determinat materiam quae est una numero; sed quia genus significat quamdam formam, tamen non determinate hanc vel illam quam determinate differentia exprimit, quae non est alia quam illa quae indeterminate significabatur per genus. Et ideo dicit Commentator, 2 Metaphys., quod materia prima dicitur una per remotionem omnium formarum, sed genus dicitur unum per communitatem formae signatae; unde patet quod, per additionem differentiae, remota illa indeterminatione quae erat causa unitatis generis, remanent species diversae per essentiam. Et quia, ut dictum est, natura speciei est indeterminata respectu individui, sicut natura generis respectu speciei; inde est quod, sicut id quod est genus, prout praedicatur de specie, implicat in sua significatione, quamvis indistincte, totum id quod determinate est in specie; ita id quod est species, secundum quod praedicatur de individuo, oportet quod significet totum quod essentialiter est in individuo, licet indistincte; et hoc modo essentia speciei significatur nomine hominis; unde homo de Socrate praedicatur. Si autem significatur natura speciei cum praecisione materiae signatae quae est principium individuationis, sic se habebit per modum partis; et hoc modo significat nomen humanitatis; humanitas enim significat id unde homo est homo. Materia autem signata non est illud unde homo est homo; et ita nullo modo continetur inter illa ex quibus homo habet quod sit homo. Cum igitur humanitas in suo intellectu includat tantum ea ex quibus homo habet quod sit homo, patet quod a significatione ejus excluditur vel praeciditur materia determinata vel signata: et quia pars non praedicatur de toto, inde est quod humanitas nec de homine nec de Socrate praedicatur: unde dicit Avicenna quod quidditas compositi non est ipsum compositum cujus est quidditas, quamvis etiam ipsa quidditas sit composita; sicut humanitas, licet sit composita, non tamen est homo, imo oportet quod sit recepta in aliquo quod est materia signata. Sed quia, ut dictum est, designatio speciei respectu generis est per formas, designatio autem individui respectu speciei est per materiam; ideo oportet ut nomen significans id unde natura generis sumitur cum praecisione formae determinatae perficientis speciem, significet partem materialem totius, sicut corpus est pars materialis hominis. Nomen autem significans id unde sumitur natura speciei cum praecisione materiae designatae, significat partem formalem; et ideo humanitas significatur ut forma quaedam. Et dicitur quod est forma totius, non quidem quasi superaddita partibus essentialibus materiae et formae, sicut forma domus superadditur partibus integralibus ejus: sed magis est forma quae est totum, scilicet formam complectens et materiam, cum praecisione tamen eorum per quae materia est nata designari. Sic ergo patet quod essentia hominis significatur hoc nomine «homo» et hoc nomine «humanitas», sed diversimode, ut dictum est: quia hoc nomen «homo» significat eam ut totum, in quantum scilicet non praetendit designationem materiae, sed implicite continet eam et indistincte, sicut dictum est quod genus continet differentiam, et ideo praedicatur hoc nomen «homo» de individuis; sed hoc nomen «humanitas» significat eam ut partem, quia non continet in sua significatione nisi id quod est hominis inquantum homo, et praecidit omnem designationem materiae, unde de individuis hominibus non praedicatur. Et propter hoc quandoque nomen «essentiae» invenitur praedicatum de re (dicitur enim Socrates essentia quaedam), et quandoque negatur, sicut dicimus quod essentia Socratis non est Socrates.
Viso quid significetur nomine essentiae in substantiis compositis, videndum est quomodo se habeat ad rationem generis, speciei et differentiae. Quia autem cui convenit ratio generis, speciei vel differentiae, praedicatur de hoc singulari signato; impossibile est quod ratio generis vel speciei conveniat essentiae secundum quod per modum partis significatur, ut nomine humanitatis vel animalitatis. Et ideo dicit Avicenna quod rationalitas non est differentia, sed differentiae principium; et eadem ratione humanitas non est species nec animalitas genus. Similiter etiam non potest dici quod ratio generis, speciei, differentiae, conveniat esse secundum quod est quaedam res existens extra singularia, ut platonici ponebant; quia sic genus et species non praedicarentur de hoc individuo; non enim potest dici quod Socrates sit hoc quod ab eo separatum est; nec separatum illud singularis signati. Et ideo relinquitur quod ratio generis vel speciei conveniat essentiae, secundum modum totius, ut (in) nomine hominis vel animalis, prout implicite et indistincte continet totum hoc quod in individuo est. Natura autem vel essentia sic accepta potest duplici consideraris: Uno modo, secundum naturam et rationem propriam, et haec est absoluta consideratio ipsius; et hoc modo nihil est verum de ea dicere, nisi quod convenit sibi secundum quod hujusmodi; unde, quidquid aliorum sibi attribuitur, falsa est attributio: v. g. homini, in eo quod est homo, convenit rationale et animal et alia quae in ejus definitione cadunt; album vero vel nigrum vel quodcumque hujusmodi quod non est de ratione humanitatis, non convenit homini in eo quod est homo. Ideo si quaeratur utrum ista natura possit dici una vel plures, neutrum concedendum est: quia utrumque est extra intellectum humanitatis, et utrumque potest sibi accidere. Si enim pluralitas esset de ratione ejus, nunquam posset esse una, cum tamen una sit secundum quod convenit Socrati. Similiter, si unitas esset de intellectu et ratione ejus, tunc esset una et eadem natura Socratis et Platonis, nec posset in pluribus plurificari. Alio modo consideratur, secundum quod habet esse in hoc vel in illo: et sic de ipsa praedicatur aliquid per accidens ratione ejus in quo est, sicut dicitur quod homo est albus, quia Socrates est albus, quamvis homini non convenit in eo quod est homo. Haec autem natura habet duplex esse: unum in singularibus, aliud in anima; et secundum utrumque consequuntur accidentia dictam naturam. In sic in singularibus habet multiplex esse secundum diversitatem singularium, et tamen ipsi naturae secundum propriam considerationem, scilicet absolutam, nullum istorum esse deber; falsum enim est dicere quod natura hominis, inquantum hujusmodi, habeat esse in hoc singulari; si enim in hoc singulari conveniret homini inquantom homo, nunquam esset extra hoc singulare; similiter, si conveniret homini, inquantum est homo, non esse in singulari, nunquam esset in singulari. Sed verum est dicere quod homo, inquantum est homo, non habet quod sit in hoc vel in illo. Patet ergo quod natura hominis absolute considerata, abstrahit a quolibet esse, ita quod non fiat praecisio alicujus eorum; et haec natura sic considerata est quae praedicatur de omnibus individuis. Non tamen potest dici quod ratio universalis sic conveniat naturae sic acceptae; quia de ratione universalis est unitas et communitas. Naturae autem humanae neutrum eorum convenit secundum suam absolutam considerationem: si enim communitas esset de intellectu hominis, tunc in quocumque inveniretur humanitas inveniretur communitas; et hoc falsum est, quia in Socrate non invenitur aliqua communitas, sed quidquid est in eo individuatum est. Similiter etiam non potest dici quod ratio generis accidat naturae humanae secundum illud esse quod habet in individuis; quia non invenitur in individuis natura humana secundum unitatem, ut sit unum quod conveniat cuilibet; quod ratio universalis exigit. Relinquitur ergo quod ratio speciei accidat naturae humanae secundum illud esse quod habet in intellectu. Ipsa enim natura habet esse in intellectu abstractum ab omnibus individuantibus, et habet rationem uniformem ad omnia individua quae sunt extra animam, prout essentialiter est imago omnium et inducens in cognitionem omnium, inquantum sunt homines: et ex hoc quod talem relationem habet ad omnia individua, intellectus adinvenit rationem speciei et attribuit sibi; unde dicit Commentator, 1 de Anima, quod intellectus est qui facit universalitatem in rebus; hoc etiam Avicenna dicit in 8 Metaph. Et quamvis haec natura intellecta habeat rationem universalis secundum quod comparatur ad res quae sunt extra animam, quia est una similitudo omnium, tamen, secundum quod habet esse in hoc intellectu vel in illo, est species quaedam intellecta particularis. Et ideo patet defectus Commentatoris, in 3 de Anima, qui voluit ex universalitate formae intellectae unitatem intellectus concludere; quia non est universalitas illius formae secundum esse quod habet extra animam, sed secundum quod refertur ad res ut similitudo rerum; sicut etiam, si esset una statua corporea repraesentans multos homines, constat quod illa imago vel species statuae haberet esse singulare et proprium secundum quod esset in hac materia, sed haberet rationem communitatis secundum quod esset commune repraesentativum plurium. Et quia naturae humanae, secundum suam absolutam considerationem, convenit quod praedicetur de Socrate, et ratio speciei non convenit sibi secundum suam absolutam (scilicet humanae naturae) considerationem, sed est de accidentibus quae consequuntur eam secundum quoddam esse quod habet in intellectu, ideo nomen speciei non praedicatur de Socrate, ut dicatur: Socrates est species; quod de necessitate accideret, si ratio speciei conveniret homini secundum esse quod habet in Socrate, vel secundum suam absolutam considerationem, scilicet inquantum est homo. Quidquid enim convenit homini inquantum est homo, praedicatur de Socrate. Et tamen praedicari convenit generi per se, cum in ejus definitione ponatur. Praedicatio enim est quoddam completur per actionem intellectus componentis et dividentis, habens tamen fundamentum in re, ipsam unitatem eorum quorum unum de altero dicitur. Unde ratio praedicabilitatis potest claudi in ratione hujus intentionis quae est genus, quae similiter per actionem intellectus completur; nihilominus id cui intellectus intentionem praedicabilitatis attribuit, componens id cum altero, non est intentio generis, sed potest id cui intellectus intentionem generis attribuit, sicut quod significatur hoc nomine «animal». Sic ergo patet qualiter essentia vel natura se habet ad rationem speciei; quia ratio speciei non est de illis quae conveniunt ei secundum suam absolutam considerationem, neque de accidentibus quae consequuntur ipsam secundum esse quod habet extra animam, ut albedo vel nigredo; sed est de accidentibus quae consequuntur eam secundum esse quod habet in intellectu; et per hunc modum convenit sibi ratio generis vel differentiae.
Nunc restat videre secundum quem modum essentia sit in substantiis separatis, scilicet in anima, intelligentiis et causa prima. Quamvis autem causae primae simplicitatem omnes philosophi concedant, tamen compositionem materiae et formae in intelligentiis et animabus quidam nituntur ponere: cujus positionis auctor fuisse dicitur Avicebron in libro Fontis vitae. Hoc autem dictis philosophorum reperitur esse contrarium, quia eas substantias a materia separatas nominant et absque omni materia esse probant; cujus demonstratio potissima est ex virtute intelligendi quae in eis est. Videmus enim formas non esse intelligibiles in actu nisi secundum quod separantur a materia et a conditionibus ejus; nec efficiuntur intelligibiles in actu nisi per virtutem substantiae intelligentis, secundum quod recipiuntur in ea, et secundum quod aguntur per eam. Unde oportet quod in qualibet substantia intelligente sit omnimoda immunitas a materia; ita quod nec habeat partem sui, neque etiam sit sicut forma impressa materiae, ut est de formis materialibus. Nec potest dicere aliquis quod intelligibilitatem non impediat materia quaelibet, sed materia corporalis tantum. Si enim hoc esset ratione materiae corporalis nisi secundum quod stat sub forma corporea, tunc oporteret quod hoc haberet materia a forma corporali, scilicet impedire intelligibilitatem. Et hoc non potest esse, quia et ipsa forma corporalis actu intelligibilis est, sicut et aliae formae, quando a materia abstrahuntur. Unde in anima intellectiva et intelligentia nullo modo est compositio ex materia et forma, ut hoc modo accipiatur materia in eis sicut in substantiis corporalibus, sed est ibi compositio formae et esse. Unde in commento nonae propositionis libri de Causis, dicitur quod intelligentia est habens formam et esse, et accipitur ibi forma pro ipsa quidditate vel essentia simplici. Et quomodo hoc fit, planum est videre. Quaecumque enim ita se habent ad invicem quod unum est causa esse alterius, illud quod habet rationem causae potest habere esse sine altero, sed non convertitur. Talis autem invenitur habitudo materiae et formae, quod forma dat esse materiae; et ideo impossibile est esse aliquam materiam sine forma; tamen non est impossibile esse aliquam formam sine materia. Forma enim non habet, in eo quod forma, dependentiam ad materiam; sed si inveniantur aliquae formae quae non possunt esse nisi in materia, hoc accidit eis secundum quod sunt distantes a primo principio, quod est actus primus et purus. Unde illae formae quae sunt propinquissimae primo principio, sunt formae per se sine materia subsistentes; non enim forma secundum totum genus suum materia indiget, ut dictum est; et hujusmodi formae sunt intelligentiae: et ideo non oportet ut essentiae vel quidditates harum substantiarum sint aliud quam ipsa forma.
In hoc ergo differt essentia substantiae compositae et substantiae simplicis, quod essentia substantiae compositae non tantum formam nec tantum materiam complectitur; essentia vero substantiae simplicis est forma tantum. Et ex hoc causantur duae aliae differentiae. Et una est quod essentia substantiae compositae potest significari ut totum vel ut pars, quod accidit propter materiae designationem, ut dictum est; et ideo non quomodolibet praedicatur essentia rei compositae de ipsa re composita; non enim potest dici quod homo sit quidditas sua. Sed essentia rei simplicis, quae est sua forma, non potest significari nisi ut totum, cum nihil sit ibi praeter formam, quasi formam recipiens: et ideo, quocumque modo sumatur essentia substantiae simplicis, de ea praedicatur; unde Avicenna dicit quod quidditas substantiae simplicis est ipsummet simplex, quia non est aliquod recipiens ipsam. Secunda differentia est, quia ex eo quod essentiae rerum compositarum recipiuntur in materia designata vel multiplicantur secundum divisionem ejus, contingit quod aliqua sint idem specie et diversa numero. Sed, cum essentia simplicium non sit recepta in materia, non potest ibi esse talis multiplicatio; et ideo non oportet inveniantur plura individua unius speciei in illis substantiis: sed quotquot sunt individua, tot sunt species, ut Avicenna dicit expresse. Hujusmodi ergo substantiae quamvis sint formae sine materia, non tamen in eis est omnimoda simplicitas, nec sunt actus puri, sed habent permixtionem potentiae; et hoc sic patet. Quidquid enim non est de intellectu essentiae vel quidditatis, hoc est adveniens extra, et faciens compositionem cum essentia; quia nulla essentia sine his quae sunt partes essentiae intelligi potest. Omnis autem essentia vel quidditas intelligi potest sine hoc quod aliquid intelligatur de esse suo facto: possum enim intelligere quid est homo vel phoenix, et tamen ignorare an esse habeant in rerum natura: ergo patet quod esse est aliud ab essentia vel quidditate: nisi forte sit aliqua res cujus quidditas sit ipsum suum esse: et haec res non potest esse nisi una et prima: quia impossibile est ut fiat plurificatio alicujus nisi per additionem alicujus differentiae, sicut multiplicatur natura generis in speciebus; vel per hoc quod forma recipitur in diversis materiis, sicut multiplicatur natura speciei in diversis individuis; vel per hoc quod unum est abstractum et aliud in aliquo receptum: sicut, si esset quidam color separatus, esset alius a colore non separato, ex ipsa sua separatione. Si autem ponatur aliqua res quae sit esse tantum, ita ut ipsum esse sit subsistens, hoc esse non recipiet additionem differentiae, quia jam non esset esse tantum; sed esse, et praeter hoc forma aliqua: et multo minus recipiet additionem materiae, quia jam esset esse non subsistens, sed materiale. Unde relinquitur quod talis res quae sit suum esse non potest esse nisi una; unde oportet quod, in qualibet alia re praeter eam, sit aliud esse suum et aliud quidditas vel natura seu forma sua. Unde in intelligentiis oportet quod sit esse praeter formam; et ideo dictum est quod intelligentia est forma et esse.
Omne autem quod convenit alicui, vel est causatum ex principiis naturae suae, sicut risibile in homine, vel advenit ab aliquo principio extrinseco, sicut lumen in aere ex influentia solis. Non autem potest esse quod ipsum esse sit causatum ab ipsa forma vel quidditate rei, dico sicut a causa efficiente, quia sic aliqua res esset causa seipsius, et aliqua res seipsam in esse produceret, quod est impossibile. Ergo oportet quod omnis talis res, cujus esse est aliud a natura sua, habeat esse ab alio. Et quia omne quod est per aliud reducitur ad id quod est per se, sicut ad causam primam; ideo oportet quod sit aliqua res quae sit causa essendi omnibus rebus, eo quod ipsa est esse tantum: alias iretur in infinitum in causis, cum omnis res quae non est esse tantum habeat causam sui esse, ut dictum est. Patet ergo quod intelligentia est forma et esse, et quod esse habeat a primo esse, quod est esse tantum; et hoc est causa prima, quae Deus est.
Omne autem quod recipit aliquid ab alio, est in potentia respectu illius; et hoc quod receptum est in eo, est actus ejus. Ergo oportet quod ipsa forma vel quidditas quae est intelligentia, sit in potentia respectu esse quod a Deo recipit; et illud esse receptum est per modum actus; et ita invenitur actus et potentia in intelligentiis, non tamen forma et materia, nisi aequivoce; unde etiam pati, recipere, subjectum esse et omnia hujusmodi quae videntur rebus ratione materiae convenire, aequivoce conveniunt substantiis intellectualibus et corporalibus, ut Commentator dicit in 3 de Anima. Et quia, ut dictum est, intelligentiae quidditas est ipsamet intelligentia, ideo quidditas vel essentia ejus est ipsum quod ipsa est, et esse suum receptum a Deo est id quo subsistit in rerum natura; et propter hoc a quibusdam hujusmodi substantiae dicuntur componi ex quo est et quod est, vel ex quo est et esse, ut Boetius dicit in 1 Praedicam. Et quia in intelligentiis ponitur potentia et actus, non erit difficile invenire multitudinem intelligentiarum; quod esset impossibile, si nulla potentia in eis esset. Unde dicit Commentator in 3 de Anima, quod, si natura intellectus possibilis esset ignorata, non possemus invenire multitudinem in substantiis separatis. Est ergo distinctio earum ad invicem, secundum gradum potentiae et actus; ita quod intelligentia superior, quae plus propinqua est primo, habet plus de actu et minus de potentia, et sic de aliis; et hoc completur in anima humana, quae tenet ultimum gradum in intellectualibus substantiis. Unde intellectus potentialis ejus se habet ad formas intelligibiles sicut materia prima, quae tenet ultimum gradum in esse sensibili, ad formas sensibiles, ut Commentator in 3 de Anima, dicit; et ideo Philosophus comparat eam tabulae rasae, in qua nihil est depictum. Et propter hoc, quia, inter alias substantias intelligibiles, plus habet de potentia, ideo efficitur in tantum propinqua rebus materialibus, ut res materialis trahatur ad participandum esse suum, ita quod ex anima et corpore resultat unum esse in uno composito; quamvis illud esse, prout est animae, non sit dependens a corpore. Et ideo post istam formam, quae est anima, inveniuntur aliae formae plus de potentia habentes et magis propinquae materiae, intantum quod esse earum sine materia non est. In quibus etiam invenitur ordo et gradus usque ad primas formas elementorum, quae sunt propinquissimae materiae; unde nec aliquam operationem habent, nisi secundum exigentiam qualitatum activarum et passivarum et aliorum quibus materia ad formam disponitur.
His visis, patet quomodo essentia invenitur in diversis. Invenitur autem triplex modus habendi essentiam in substantiis. Aliquid enim est, sicut Deus, cujus essentia est ipsum suum esse; et ideo inveniuntur aliqui philosophi dicentes quod Deus non habet essentiam, quia essentia ejus non est aliud quam esse ejus. Et ex hoc sequitur quod ipse non sit in genere, quia omne quod est in genere oportet quod habeat quidditatem praeter esse suum; cum quidditas aut natura generis vel speciei non distinguatur secundum rationem naturae in illis quorum est genus vel species; sed esse est diversum in diversis. Nec oportet, si dicimus quod Deus est esse tantum, ut in errorem eorum incidamus qui Deum dixerunt esse illud esse universale quo quaelibet res formaliter est. Hoc enim esse quod Deus est, hujus conditionis est ut nulla sibi additio fieri possit: unde per ipsam suam puritatem est distinctum ab omni esse; propter quod, in commento nonae propositionis libri de Causis, dicitur quod individuatio primae causae, quae est esse tantum, est per puram bonitatem ejus. Esse autem commune, sicut in intellectu suo non includit aliquam additionem, ita nec includit in intellectu suo aliquam praecisionem additionis; quia, si hoc esset, nihil posset intelligi esse in quo super esse aliquid adderetur.
Similiter etiam, quamvis sit tantum, non oportet quod deficiat ei reliquae perfectiones vel nobilitates; imo habet omnes perfectiones quae sunt in omnibus generibus, propter quod perfectum simpliciter dicitur, ut Philosophus et Commentator, in 5 Metaphys. dicunt; sed habet eas modo excellentiori omnibus rebus, quia in eo omnes unum sunt, sed in aliis diversitatem habent; et hoc est quia illae perfectiones conveniunt sibi secundum quantitatem suum esse simplex: sicut, si aliquis per unam qualitatem omnes qualitates haberet, ita Deus in ipso esse suo omnes perfectiones habet.
Secundo modo invenitur essentia in substantiis creatis intellectualibus, in quibus est aliud esse quam essentia ipsarum, quamvis essentia sit sine materia; unde esse earum non est absolutum, sed receptum, et ideo limitatum et finitum ad capacitatem naturae recipientis: sed natura vel quidditas earum est absoluta, non recepta in aliqua materia. Et ideo dicitur in libro de Causis quod intelligentiae sunt infinitae inferius et finitae superius: sunt enim finitae quantum ad esse suum quod a superiori recipiunt; non tamen finiuntur inferius, quia earum formae non limitantur ad capacitatem alicujus materiae recipientis eas; et in talibus substantiis non invenitur multitudo individuorum in una specie, ut dictum est, nisi in anima humana, propter corpus cui unitur. Et licet individuatio ejus ex corpore occasionaliter dependeat, quantum ad sui inchoationem, quia non acquiritur sibi esse individuatum nisi in corpore cujus est actus, non tamen oportet, ut, destructo corpore, individuatio pereat; quia, cum habeat esse absolutum ex quo acquisitum est sibi esse individuatum, ex hoc quod facta est forma hujus corporis, illud esse semper remanet individuatum; et ideo dicit Avicenna quod individuatio animarum et multiplicatio dependet ex corpore, quantum ad sui principium, sed non quantum ad sui finem. Et quia in illis substantiis quidditas non est idem quod esse, ideo sunt ordinabiles in praedicamento; et propter hoc invenitur in eis genus, species et differentia, quamvis earum differentiae propriae nobis occultae sint. In rebus enim sensibilibus etiam ipsae differentiae essentiales nobis ignotae sunt; unde significantur per differentias accidentales quae ex essentialibus oriuntur, sicut causa significatur per suum effectum, sicut bipes ponitur differentia hominis. Accidentia autem propria substantiarum immaterialium nobis ignota sunt; unde differentiae earum nec per se nec per accidentales differentias nobis significari possunt.
Hoc tamen sciendum, quod non eodem modo sumitur genus et differentia in illis substantiis et in substantiis sensibilibus: quia, in sensibilibus, genus sumitur ab eo quod est materiale in re, differentia vero ab eo quod est formale ipsa: unde dicit Avicenna in 1 de Anima, quod forma, quae est in rebus compositis ex materia et forma, est differentia simplex ejus quod constituitur ex illa. Non autem ita quod ipsa forma sit differentia, sed quia est principium differentiae, ut idem dicit in sua Metaph. Talis differentia est differentia simplex, quia sumitur ab eo quod est pars quidditatis rei, scilicet a forma. Cum autem substantiae spirituales sint quaedam simplices quidditates, non potest in eis differentia sumi ab eo quod est pars quidditatis, sed a tota quidditate; et ideo dicit Avicenna in 1 de Anima, quod differentiam simplicem non habent nisi species quarum essentiae sunt compositae ex materia et forma. Similiter etiam in eis ex tota essentia sumitur genus, modo tamen differenti; una enim substantia separata convenit cum alia in immaterialitate: differunt autem ab invicem in gradu perfectionis, secundum recessum a potentialitate et accessum ad actum purum. Et ideo ab eo quod sequitur illas inquantum sunt immateriales, sumitur in eis genus, sicut intellectualitas vel aliquid hujusmodi; ab eo autem quod sequitur in eis differentia, nobis tamen ignota. Nec oportet has differentias esse accidentales, quia sunt secundum majorem et minorem perfectionem, quae non diversificat speciem. Gradus enim perfectionis in recipiendo eamdem formam non diversificat speciem, sicut albius et minus album in participando ejusdem speciei albedinem: sed diversis gradibus perfectionis in ipsis formis vel naturis participatis diversificat speciem: sicut natura procedit per gradus de plantis ad animalia, per quamdam quae fiunt media inter animalia et plantas, secundum Philosophum in lib. de Animal. Nec iterum est necessarium ut divisio intellectualium substantiarum sit semper per differentias veras, quia hoc est impossibile in omnibus rebus accipere, ut Philosophus dicit in 2 de Animal. Tertio modo invenitur in substantiis compositis ex materia et forma, in quibus et esse est receptum et finitum, tum propter et ab alio esse habent: et iterum natura vel quidditas earum recepta est in materia signata, et in eis jam propter divisionem materiae signatae possibilis est multiplicatio individuorum in una specie; et in his substantiis qualiter se habeant ad intentiones logicas, supra dictum est.
Nunc autem restat videre qualiter essentia sit in accidentibus; quomodo autem sit in omnibus substantiis dictum est. Et quia, ut dictum est, essentia per definitionem significatur, oportet quod eo modo habeant essentiam quo habent definitionem. Definitionem autem habent incompletam, quia non possunt definiri nisi ponatur subjectum in eorum definitione; et hoc ideo quia non habent esse absolutum per se a subjecto; sed, sicut ex forma et materia relinquitur esse substantiale quando componitur, ita ex accidente et subjecto relinquitur esse accidentale quando accidens subjecto advenit. Et ideo etiam neque forma substantialis completam essentiam habet, nec materia, quia in definitione formae substantialis ponitur illud cujus est forma; et ita definitio ejus est per additionem alicujus quod extra genus ejus est, sicut et in definitione accidentalis: ut etiam in definitione animae ponitur corpus a naturali, qui considerat animam solum inquantum est forma physici corporis. Sed tamen inter formas substantiales et accidentales est tantum interest, quia, sicut forma substantialis non habet per se esse absolutum sine eo cui advenit, ita nec eo cui advenit, scilicet materia: et ex conjunctione utriusque relinquitur illud esse in quo res per se subsistit, et ex eis efficitur unum per se; propter quod ex conjunctione eorum relinquitur essentia quaedam. Unde forma, quamvis in se considerata non habeat rationem completae essentiae, tamen est pars essentiae completae. Sed illud cui advenit accidens, est ens in se completum, subsistens in suo esse; quod quidem esse naturaliter praecedit accidens quod supervenit, ex conjunctione sui cum eo cui supervenit, non causat illud esse in quo res subsistit, per quod res per se subsistit, sed causat quoddam esse secundum, sine quo res subsistens intelligi potest esse, sicut primum potest intelligi sine secundo. Unde ex accidente et subjecto non fit unum per se, sed unum per accidens; et ideo ex eorum conjunctione non resultat essentia quaedam, sicut ex conjunctione formae cum materia; propter quod accidens neque rationem completae essentiae habet, neque pars completae essentiae est; sed sicut est ens secundum quid, ita et essentia secundum quid habet. Sed, quia illud quod dicitur maxime et verissime in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post in illo genere, sicut ignis qui in fine caliditatis est causa caloris in rebus calidis, ut in secundo Metaphysicorum dicitur, ideo substantia, quae est principium in genere entis, maxime et verissime essentiam habens, oportet quod sit causa accidentium quae secundario et quasi secundum quid rationem entis participant. Quod tamen diversimode contingit; quia enim partes substantiae sunt materia et forma, ideo quaedam accidentia principaliter consequuntur formam, et quaedam materiam. Forma autem invenitur aliqua cujus esse non dependet a materia, ut anima intellectualis; materia vero non habet esse nisi per formam. Unde in accidentibus quae sequuntur formam est aliquid quod non habet communicationem cum materia, ut intelligere, quod non est per organum corporale, sicut probat Philosophus in 3 de Anima; aliqua vero ex consequentibus formam sunt, quae habent communicationem cum materia, ut sentire; sed nullum accidens sequitur materiam sine communicatione formae.
In his tamen accidentibus quae materiam consequuntur invenitur quaedam diversitas. Quaedam enim accidentia consequuntur materiam secundum ordinem quem habet ad formam specialem, ut masculinum et femininum in animalibus, quorum diversitas ad materiam reducitur, ut dicitur in decimo Metaphysicorum; unde, remota forma animalis, dicta accidentia non remanent nisi aequivoce. Quaedam vero consequuntur materiam secundum ordinem quem habet ad formam generalem; et ideo, remota forma speciali, adhuc in ea remanent; sicut nigredo cutis est in Aethiope ex mixtione elementorum, et non ex ratione animae; et ideo post mortem in eo remanet. Et quia unaquaeque res individuatur ex materia et collocatur in genere vel specie per suam formam, ideo accidentia quae consequuntur materiam sunt accidentia individui, secundum quae etiam individua ejusdem speciei different ad invicem. Accidentia vero quae consequuntur formam, sunt propriae passiones vel generis vel speciei; unde inveniuntur in omnibus participantibus naturam generis vel speciei; sicut risibile consequitur in homine formam, quia risus contingit ex aliqua apprehensione animae hominis. Sciendum etiam est quod aliquando accidentia ex principiis essentialibus causantur secundum actum perfectum, sicut calor in igne qui semper actu est calidus, aliquando vero secundum aptitudinem tantum, sed complementum accipiunt accidentia ex agente exteriori; sicut diaphaneitas in aere, quae completur per corpus lucidum exterius; et in talibus aptitudo est accidens inseparabile; sed complementum quod advenit ex aliquo principio quod est extra essentiam rei vel quod non intrat constitutionem rei, est separabile, sicut moveri et hujusmodi. Sciendum est autem quod si accidentibus alio modo sumuntur genus, differentia et species quam in substantiis. Quia enim in substantiis ex materia et forma substantiali fit per se unum, una quaedam natura ex eorum conjunctione resultante, quae proprie in praedicamento substantiae collocatur, ideo in substantiis nomina concreta quae compositum significant, proprie in genere esse dicuntur, sicut genera vel species, ut homo vel animal: non autem forma vel materia est in praedicamento hoc modo nisi per reductionem, sicut principia in genere principiatorum esse dicuntur. Sed ex accidente et subjecto non fit unum per se; unde non resultat ex eorum conjunctione aliqua natura cui intentio generis vel speciei possit attribui. Unde nomina accidentium concretive dicta non ponuntur in praedicamento sicut species vel genera, ut album vel musicum, nisi per reductionem; sed solum secundum quod abstracta significantur, ut albedo et musica. Et quia accidentia non componuntur ex materia et forma, ideo non potest in eis sumi genus a materia et differentia a forma, sicut in substantiis compositis; sed oportet ut primum genus sumatur ex ipso modo essendi, secundum quod ens diversimode secundum prius et posterius de decem generibus praedicatur; sicut dicitur quantitas ex eo quod est mensura substantiae, et qualitas secundum quod est dispositio substantiae, et sic de aliis, secundum Philosophum in 2 Metaphys. Differentiae vero in eis sumuntur ex diversitate principiorum ex quibus causantur. Et quia propriae passiones ex propriis principiis subjecti causantur, ideo subjectum ponitur in definitione earum loco differentiae, si in abstracto definiantur, secundum quod sunt proprie in genere, sicut dicitur quod simitas est nasi curvitas; sed e converso esset, si eorum definitio sumeretur secundum quod concretive dicuntur; sic enim subjectum in eorum definitione poneretur sicut genus, quia tunc definirentur per modum substantiarum compositarum quibus ratio generis a materia sumitur sicut dicimus quod simum est nasus curvus. Similiter etiam est, si unum accidens alterius accidentis principium sit, sicut principium relationis est actio et passio et quantitas; et secundum haec dividit Philosophus relationem in 5 Metaphys. Sed quia propria principia accidentium non semper sunt manifesta, ideo quandoque sumimus differentias accidentium ex eorum effectibus, sicut congregativum et disgregativum visus dicuntur differentiae coloris, quae causantur ex abundantia et paucitate lucis et quae diversae species coloris causantur. Sic ergo patet quomodo essentia est in substantiis et accidentibus, et quomodo in substantiis compositis et simplicibus, et quomodo intentiones logicae universales in eis inveniuntur, excepto primo principio quod est infinitae simplicitatis, cui non convenit ratio generis vel speciei, et per consequens nec definitio propter suam simplicitatem. In quo sit finis et consummatio hujus sermonis.
DE ENTE ET ESSENTIA
発行責任者(編者):飯島健二
発行:古典書房
制作協力:Claude(claude-sonnet-5)
初版発行日:2026年7月4日
原典のテキスト自体はパブリックドメインですが、本ファイルのHTML構造・実装、頁アンカー等の編集上の付加部分について、著作権は発行責任者に帰属します。本ファイルそのものの複製・転載・再配布は、著作権者の許諾なく行うことを禁じます。